Ant. Resurréxi, et adhuc tecum sum, allelúia: posuísti super me manum tuam, allelúia: mirábilis facta est sciéntia tua, allelúia, allelúia.
RITUS INTRODUCTORII
Pres: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Ass: Amen.
Pres: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.
Ass: Et cum spiritu tuo.
RITUS ASPERSIONIS AQUAE
Pres: Fratres et sorores, Dominum Deum nostrum suppliciter deprecemur, ut hanc aquam benedicere dignetur, qua nos aspergi volumus in memoriam Baptismi nostri. Ipse autem nos adiuvare dignetur, ut fideles Spiritui, quem accepimus, permaneamus.
Pres: Domine, Deus omnipotens, preces populi tui clementer exaudi, qui mirabile nostrae creationis opus et adhuc mirabilius nostrae redemptionis mysterium recolimus: hanc aquam benedicere digneris. Tu enim eam creasti, ut terram fecundaret et corpora nostra mundaret atque reficeret. Tu etiam aquam tuae misericordiae fecisti instrumentum: per eam populum tuum a servitute liberasti et in deserto sitim eius sedasti; per eam prophetae novum foedus praenuntiaverunt, quod cum hominibus inire disponebas; per eam denique, a Christo in Iordane sanctificatam, humanitatem nostram peccato corruptam, in lavacro regenerationis renovasti. Concede, ut haec aqua nobis sit memoria Baptismi accepti et nos consortes faciat gaudii fratrum nostrorum, qui in Pascha baptizati sunt. Per Christum Dominum nostrum.
Ass: Amen.
ACTUS PAENITENTIALIS
Pres: Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.
Ass: Confìteor Deo omnipotènti et vobis, fratres, quia peccàvi nimis cogitatiòne, verbo, òpere et omissiòne, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beàtam Mariam Semper Virginem omnes Angelos et Sanctos et vos fratres, oràre pro me, ad Dominum Deum nostrum.
Pres: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.
Ass: Amen.
Pres: Kyrie Eleison.
Ass: Kyrie Eleison.
Pres: Christe Eleison.
Ass: Christe Eleison.
Pres: Kyrie Eleison.
Ass: Kyrie Eleison
GLORIA
Pres: Gloria in excelsis Deo!
Ass: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Jesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, Iesus Christe, cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
COLETTA
Pres: Oremus. Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum, aeternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti, da nobis, quaesumus, ut, qui resurrectiónis domínicae sollémnia cólimus, per innovatiónem tui Spíritus in lúmine vitae resurgámus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, in unitáte Spíritus Sancti Spiritus, per omnia saecula saeculorum.
Ass: Amen.
LITURGIA VERBI
LECTIO PRIMA
Lectio Actuum Apostolorum
Naqueles dias, Pedro tomou a palavra e disse: “Vós sabeis o que aconteceu em toda a Judeia, a começar pela Galileia, depois do batismo pregado por João: como Jesus de Nazaré foi ungido por Deus com o Espírito Santo e com poder. Ele andou por toda a parte, fazendo o bem e curando a todos os que estavam dominados pelo demônio; porque Deus estava com ele. E nós somos testemunhas de tudo o que Jesus fez na terra dos judeus e em Jerusalém. Eles o mataram, pregando-o numa cruz. Mas Deus o ressuscitou no terceiro dia, concedendo-lhe manifestar-se não a todo o povo, mas às testemunhas que Deus havia escolhido: a nós, que comemos e bebemos com Jesus, depois que ressuscitou dos mortos. E Jesus nos mandou pregar ao povo e testemunhar que Deus o constituiu Juiz dos vivos e dos mortos. Todos os profetas dão testemunho dele: ‘Todo aquele que crê em Jesus recebe, em seu nome, o perdão dos pecados’”.
Verbum Domini
Ass: Deo gratias.
SALMUS RESPONSORIUS
— Haec est dies quam fecit Dominus; exsultemus et laetemur in eo!
— Dai graças ao Senhor, porque ele é bom! “Eterna é a sua misericórdia!” A casa de Israel agora o diga: “Eterna é a sua misericórdia!”. R.
— A mão direita do Senhor fez maravilhas, a mão direita do Senhor me levantou. Não morrerei, mas ao contrário, viverei para cantar as grandes obras do Senhor! R.
— A pedra que os pedreiros rejeitaram, tornou-se agora a pedra angular. Pelo Senhor é que foi feito tudo isso: Que maravilhas ele fez a nossos olhos! R.
LECTIO SECUNDA
Lectio Epistolae Sancti Pauli ad Colossenses
Irmãos: Acaso ignorais que um pouco de fermento leveda a massa toda? Lançai fora o fermento velho, para que sejais uma massa nova, já que deveis ser sem fermento. Pois o nosso cordeiro pascal, Cristo, já está imolado. Assim, celebremos a festa, não com velho fermento, nem com fermento de maldade ou de perversidade, mas com os pães ázimos de pureza e de verdade.
Verbum Domini
Ass: Deo gratias.
SEQUENTIA PASCHALIS
Victimae paschali laudes Immolent christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri Reconciliavit peccatores. Mors et vita duelo Conflixere mirando: Dux Vitae mortuus, Regnat vivus. Dic nobis, Maria, Quid vidisti in via? Sepulcrum Christi viventis, Et gloriam vidi resurgentis, Angelicos testes, Sudarium et vestes. Surrexit Christus spes mea: Praecedet suos in Galilaeam. Scimus Christum surrexisse A mortuis vere: Tu nobis, victor Rex, Miserere.
Amen! Alleluia!
ACCLAMATIO AD EVANGELIUM
Alleluia, alleluia.
Ant. Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
Sac: Dominus vobiscum.
Ass: Et cum spiritu tuo.
Sac: Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Ass: Gloria tibi, Domine.
No primeiro dia da semana, Maria Madalena foi ao túmulo de Jesus, bem de madrugada, quando ainda estava escuro, e viu que a pedra tinha sido retirada do túmulo. Então ela saiu correndo e foi encontrar Simão Pedro e o outro discípulo, aquele que Jesus amava, e lhes disse: “Tiraram o Senhor do túmulo, e não sabemos onde o colocaram”. Saíram, então, Pedro e o outro discípulo e foram ao túmulo. Os dois corriam juntos, mas o outro discípulo correu mais depressa que Pedro e chegou primeiro ao túmulo. Olhando para dentro, viu as faixas de linho no chão, mas não entrou. Chegou também Simão Pedro, que vinha correndo atrás, e entrou no túmulo. Viu as faixas de linho deitadas no chão e o pano que tinha estado sobre a cabeça de Jesus, não posto com as faixas, mas enrolado num lugar à parte. Então entrou também o outro discípulo, que tinha chegado primeiro ao túmulo. Ele viu, e acreditou. De fato, eles ainda não tinham compreendido a Escritura, segundo a qual ele devia ressuscitar dos mortos.
Verbum Domini.
Ass: Laus tibi, Christe.
HOMILIA
SYMBOLUM APOSTOLICUM
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.
ORATIO SUPER OBLATA
Ant. Terra trémuit, et quiévit, dum resúrgeret in iudício Deus, allelúia.
Pres: Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Ass: Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Pres: Sacrifícia, Dómine, paschálibus gáudiis exsultántes offérimus, quibus Ecclésia tua mirabíliter renáscitur et nutrítur. Per Christum Dominum nostrum.
Ass: Amen.
PRAEFATIO PASCHALIS I
Pres: Dominus vobiscum.
Ass: Et cum spiritu tuo.
Pres: Sursum corda.
Ass: Habemus ad Dominum.
Pres: Gratias agamus Domino Deo nostro.
Ass: Dignum et iustum est.
Pres: Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum nocte gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes:
Ass: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.
PREX EUCHARISTICA
Pres: Vere Sanctus es, Domine, et merito te laudat omnis a te condita creatura, quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Spiritus Sancti operante virtute, vivificas et sanctificas universa, et populum tibi congregare non desinis, ut a solis ortu usque ad occasum oblatio munda offeratur nomini tuo. Supplices ergo te, Domine, deprecamur, ut haec munera, quae tibi sacranda detulimus, eodem Spiritu sanctificare digneris ut Corpus et + Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi, cuius mandato haec mysteria celebramus.
Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis.
Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et calicem iterum tibi gratias agens dedit discipulis suis.
Mysterium fidei.
Ass: Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
Pres: Memores igitur, Domine, eiusdem Filii tui salutiferae passionis necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in caelum, sed et praestolantes alterum eius adventum, offerimus tibi, gratias referentes, hoc sacrificium vivum et sanctum. Respice, quaesumus, in oblationem Ecclesiae tuae et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.
1C: Ipse nos tibi perficiat munus aeternum, ut cum electis tuis hereditem consequi valeamus, in primis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum beatis Apostolis tuis et gloriosis Martyribus cum Sancto Petro et Pauli et omnibus Sanctis, quorum intercessione perpetuo apud te confidumus adiuvari.
2C: Haec Hostia nostrae reconciliationis proficiant, quaesumus, Domine, ad totius mundi pacem atque salutem. Ecclesiam tuam, pergrinantem in terra, in fide et caritate firmare digneris cum episcopali ordine et universo clero et omni populo acquisitionis tuae. Votis huius familiae, quam tibi astare voluisti, adesto propitius. Omnes filios tuos ubique dispersos tibi, clemens Pater, miseratus coniunge.
3C: Fratres nostros defunctos et omnes qui, tibi placentes, ex hoc saeculo transierunt, in regnum tuum benignus admitte, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur, Per Christum dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.
Pres: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sǽcula sæculorum.
Ass: Amen.
RITI COMMUNIONIS
Pres: Praecéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere:
Pres: Pater noster, qui es in caelis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.
Pres: Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.
Ass: Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula.
Pres: Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata nostra, sed fidem Ecclesiae tuae; eamque secundum voluntatem tuam paceficare et coadunare digneris. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum.
Ass: Amen.
Pres: Pax Domini sit semper vobiscum.
Ass: Et cum spiritu tuo.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.
Pres: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.
Ass: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
Ant. Pascha nostrum immolátus est Christus, allelúia; ítaque epulémur in ázymis sinceritátis et veritátis, allelúia, allelúia.
ORATIO POST COMMUNIONEM
Pres: Oremus. Perpétuo, Deus, Ecclésiam tuam pio favóre tuére, ut, paschálibus renováta mystériis, ad resurrectiónis pervéniat claritátem. Per Christum Dominum nostrum.
Ass: Amen.
Pres: Dominus vobiscum.
Ass: Et cum spiritu tuo.
Pres: Sit nomen Domini benedictum.
Ass: Ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Pres: Adiutórium nostrum in nomine Domini.
Ass: Qui fecit cælum et terram.
Pres: Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius + et Spíritus Sanctus.
Ass: Amen.
Diac: Ite in pace, glorificando vita vestra Dominum.
Ass: Deo gratias.









AGENDA PAPAL