Libellus Celebrativus | Diocesis Urbis | Ss. Benedictus Pp. III | Consistorium Publicum

 

LIBELLUS CELEBRATIVUS
CÓPIA PARCIAL OU IMPARCIAL PROIBIDA POR PLÁGIO
TODOS OS DIREITOS RESERVADOS ®
CIDADE ESTADO DO VATICANO


CONSISTORIUM PUBLICUM 
CREATIONIS CARDINALITIÆ 
PRAESIDETUR A
BENEDICTUS III PAPAM


Basilica de Santa Maria Maior, Roma
17.VIII.2026


SALUTATIO 

Pres: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Ass: Amen.

Pres: Pax vobis.
Ass: Et cum spiritu tuo.


MONITIO DECANATUS


ORATIO

Pres: Oremus. Domine Deus, Pater gloriæ, fons bonorum, qui licet Ecclesiam tuam toto orbe diffusam largitate munerum ditare non desinis, sedem tamen beati Apostoli tui Petri tanto propensius intueris, quanto sublimius esse voluisti: da mihi famulo tuo providentiæ tuæ dispositionibus exhibere congruenter officium; certus te universis Ecclesiis collaturum quidquid illi præstiteris, quam cuncta respiciunt. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.
Ass: Amen.


ACCLAMATIO ANTE LECTIONEM EVANGELII

Alleluia, alleluia, alleluia!

Domine, Fili David, miserére nostri; 
tuum verbum lumen est óculis nostris.

Alleluia, alleluia, alleluia!


EVANGELIUM

Diác:  Dominus vobiscum.
Ass: Et cum spiritu tuo.

Diác: Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum.
Ass: Gloria tibi, Domine.

Diác: Naquele tempo, Jesus voltou ao templo e, enquanto ensinava, os sumos sacerdotes e os anciãos do povo aproximaram-se dele e perguntaram com que autoridade fazia aquelas coisas e quem lhe havia dado tal autoridade; Jesus respondeu que também lhes faria uma pergunta e, se eles respondessem, ele lhes diria com que autoridade agia: o batismo de João vinha do céu ou dos homens? Eles, refletindo entre si, temeram responder, pois se dissessem que vinha do céu seriam questionados por não terem acreditado, e se dissessem que vinha dos homens temiam a multidão que considerava João um profeta; por isso responderam que não sabiam, e Jesus lhes disse que, do mesmo modo, também ele não lhes diria com que autoridade fazia aquelas coisas.
Verbum Domini.
Ass: Laus tibi, Christe.


MONITIO  PAPALE


CREATIO NOVORUM CARDINALIUM


Pres: Fratres carissimi, munus gratum idemque grave sumus expleturi, quod cum ad Romanam Ecclesiam imprimis pertineat totius quoque Ecclesiæ corpus afficit: in Patrum Cardinalium Collegium nonnullos Fratres cooptabimus, qui artiore vinculo cum Petri Sede devinciantur, Romani Cleri membra fiant et in apostolico servitio Nobiscum strictius cooperentur. Ipsi sacra purpura exornati, in Urbe Roma et in dissitis regionibus intrepidi erunt Christi testes eiusque Evangelii. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra hos Venerabiles Fratres creamus et sollemniter enuntiamus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalem Hortogantinum, Carolum Delpini et Murilonem Paiva.


PROFESSIO FIDEI ET IUSIURANDUM

Pres: Fratre carissimi, fidem vestram in Deum unum et trinum, et fidelitatem in sanctam Ecclesiam catholicam atque apostolicam, teste populo sancto Dei, profitemini.

Cardinalem Hortogantino: Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cæli et terræ, et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam. Amen.

Cardinalem Murilo: Ego Murilonem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis Paiva, 
Cardinalem Carlo:
Ego Carolum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis Delpini,
Cardinalem Hortogantino: Ego Hortogantinum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis Ottaviani, 

Cardinalem: promitto et iuro, me ab hac hora deinceps, quamdiu vixero, fidelem Christo eiusque Evangelio atque obœdientem beato Petro sanctæque Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ ac Summo Pontifici Benedictus, eiusque successoribus canonice legitimeque electis, constanter fore; communionem cum Ecclesia catholica, sive verbis a me prolatis, sive mea agendi ratione, me semper servaturum; nuntia vel secreta omnia, quæ mihi concredita sint, numquam in Ecclesiæ damnum vel dedecus esse evulgaturum; magna denique cum diligentia et fidelitate onera explere, quibus teneor erga Ecclesiam, in quam ad meum servitium exercendum, secundum iuris præscripta, vocatus sum. Ita me Deus omnipotens adiuvet.


IMPOSITIO BIRETI RUBRI
ANULI CARDINALIS TRADITIO
ET ASSIGNATIO TITULI


Barrete
Pres: Ad laudem omnipotentis Dei et Apostolicæ Sedis ornamentum, accipite biretum rubrum, Cardinalatus dignitatis insigne, per quod significatur usque ad sanguinis effusionem pro incremento christianæ fidei, pace et quiete populi Dei, libertate et diffusione Sanctæ Romanæ Ecclesiæ vos ipsos intrepidos exhibere debere.

Anel
Pres: Accipe anulum de manu Petri et noveris dilectione Principis Apostolorum dilectionem tuam erga Ecclesiam roborari.


HORTOGANTINO OTTAVIANI
Pres: Ad honorem Dei omnipotentis et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, tibi committimus Titulum di Sancti Bonifacii et Alexii. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Ass: Amen.

MURILO PAIVA
Pres: Ad honorem Dei omnipotentis et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, tibi committimus Titulum di Sancti Stephani in Coelio Monte. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Ass: Amen.

CARLO DELPINI
Pres: Ad honorem Dei omnipotentis et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, tibi committimus Titulum diacunus di Sanctae Barbarae. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Ass: Amen.

Pres: Pax Domini sit semper tecum.
Cardinalis: Et cum spiritu tuo.


ORATIO DOMINICA

Pres: Dicamus nunc omnes orationem, quam Christus tamquam exemplar omnis orationis nobis dedit:
Ass: Pater Noster, qui es in caelis Sanctificétur nomen tuum, Advéniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem. Sed líbera nos a malo.

Pres: Deus, cuius universa via misericordia est semper et veritas, operis tui dona prosequere; et quod possibilitas non est fragilitatis humanæ, tuis beneficiis miseratus impende; ut hi famuli tui, Ecclesiæ tuæ iugiter servientes et fidei integritate fundati, mentis luceant puritate conspicui. Per Christum Dominum nostrum.
Ass: Amen.


BENEDICTIO

Pres: Dominus vobiscum.
Ass: Et cum spiritu tuo.

Pres: Sit nomen Domini benedictum.
Ass: Ex hoc nunc et usque in sæculum.

Pres: Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Ass: Qui fecit cælum et terram.

Pres: Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, ✠ et Filius, ✠ et Spiritus ✠ Sanctus.
Ass: Amen.

Pres: Ite in pace.
Ass: Deo gratias.




CONGREGAÇÃO PARA O CULTO DIVINO 
E DISCIPLINA DOS SACRAMENTOS

CÓPIA PARCIAL OU IMPARCIAL PROIBIDA POR PLÁGIO
TODOS OS DIREITOS RESERVADOS ®
CIDADE ESTADO DO VATICANO